Qntal:Lingua Mendax

From Lyriki
Revision as of 19:41, 30 September 2008 by Dhraakellian (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
“Lingua Mendax”
Artist: Qntal
Albums: Qntal V: Silver Swan (2006)

Que me dicit deceptorem
Et non fidum amatorem
Quem amabam, dimisse
Et ad alterum transisse!
Unde iuro Musas novem
Quod et majus est, per lovem
Qui pro Dane sumpsit auri
In Europa formam tauri

Lingua Mendax et dolosa
Lingua procax, venenosa
Sciat deus, sciant dei:
Non sum reus huius rei!
Lingua digna detruncari
Et in igne concremari
Sciant dei, sciat deus:
Huius rei non sum reus!

Iuro Phebum, iuro Martem
Qui amoris sciant artem
Iuro quoque te, Cupido
Arcum cuius reformido
Arcum iuro cum sagittis
Quas frequenter in me mittis:
Sine fraude, sine dolo
Fedus hoc servare volo!

Lingua Mendax et dolosa
Lingua procax, venenosa
Sciat deus, sciant dei:
Non sum reus huius rei!
Lingua digna detruncari
Et in igne concremari
Sciant dei, sciat deus:
Huius rei non sum reus!

Et dum mare sine velis
Et dum Parthus sine telis
Carus michi semper eris:
Nisi fallar, non falleris!

Lingua Mendax et dolosa
Lingua procax, venenosa
Sciat deus, sciant dei:
Non sum reus huius rei!
Lingua digna detruncari
Et in igne concremari
Sciant dei, sciat deus:
Huius rei non sum reus!