O Quam Tristis...:Ipsa Vivere

From Lyriki
Revision as of 21:53, 21 January 2007 by Dhraakellian (talk | contribs)
Jump to navigation Jump to search
“Ipsa vivere”
Artist: O Quam Tristis...
Albums: Meditations Ultimes (2005)
Lyricists: Pierre de Blois - XIIth / XIIIth centuries

Ipsa vivere
Mihi reddidit
Cessit prospere
Spe plus accidit
Menti misere
Totum tradidit
Se sub venere
Risus edidit

Desiderio
Nimis officit
Dum vix gaudio
Pectus sufficit
Quod concipio
Flora reficit
Me colloquio
Prospere cessit

Amoris solamine
Virgino cum virgine
Aro non in semine
Pecco sine crimine

Amoris solamine
Virgino cum virgine
Aro non in semine
Pecco sine crimine

Sepe refero
Cursum liberum
Sinu tenero
Sic me superum
Addes numero
Felix iterum
Cunctis impero
Sinum tenerum

Amoris solamine
Virgino cum virgine
Aro non in semine
Pecco sine crimine

Amoris solamine
Virgino cum virgine
Aro non in semine
Pecco sine crimine